
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60





1597 XII 23 Zessionsvertrag von Prag (1. Zession)
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 9 von 26 ![]() |
|
consultationi huic auscultare9, et eiusmodi cessioni
Cæsareum suum assensum præbere hactenus voluisset.
Nam cum ab anno usque superiori Princeps ipse par-
tim coram et partim per alios summi ac medij Ordinis
viros de sæpedicta cessione ad Sacratissimam Cæsa-
ream Majestatem suam retulisset, referrique curasset10 tamen eadem sua
Maiestas nunquam adduci potuit, ut sæpefatam ces-
sionem acceptaret. Tanta est Austriaci Sanguinis
in omnibus sibi quam rectissime conscij bonitas et
pietas, ut optimi hi Principes suis solummodo contenti
aliena non querant; Donec tandem urgentissimis ipsius
Principis et aliorum pro eo multoties repetitis11 et itera-
tis precibus victa et superata Majestas Sacratissima
benignam au<r>em præbere coacta fuit, certo sibi persua-
dens, hac in re multo magis Principi ipsi et Provinciæ
ipsius et toti orbi Christiano, quam sibi satisfactum iri.
Ea propter atque ex supra memoratis causis sæpe-
fatus Princeps habito præsertim et obtento Sacratis-
simæ Maiestatis assensu, inhærendo et insistendo, an-
tedicto proxime celebrato foederi, ad quod, et contenta
in eo, idem se refert, ac ne minimum quidem ab eo
et dicta sua deliberatione discedens, nisi in quantum
etiam animo firmo et stabili in præsentiarum pro-
mittit et pollicetur, se Sacratissimæ Cæsareæ suæ
Maiestati et hæredibus ac successoribus suis in per-
9 Korrektur, urspr. Wort nicht lesbar.
10 Beide Wörter: Einschub.
11 Korrektur s.
Seite 9 von 26 ![]() |